CIRCUITIONES Equitum

CIRCUITIONES Equitum
CIRCUITIONES Equitum
ad explorandas visendasque vigilias, indigitantur Papinio Statio, Theb. l. 10. v. 387.
----- ----- monitu Ducis acer agebat
Amphion equites, noctem, vigilataque castra
Explorare datus, primusque per avia campi
Usque procul (nec dum totas lux solverat umbras)
Nescio quid visu dubium, incertumque moveri
Corporaque ire videt. Subitus mox fraude repertâ
Exclamat: cohibete gradum quicumque, sed hostes
Esse patet. Miseri pergunt anteire, timentque
Non sibi, tunc mortem trepidis minitatur, et hastam
Expulit etc. ----- -----
De quibus vide Iustum Lipsium, de Militia Rom. l. 5. c. 9. Apud Athenienses olim, ab anno 18. ad vicesimum usque, quilibet Ephebus cogebatur, περιπολεῖν, circumire excubando seu custodire, τὰ περὶ πόλιν φρούρια, urbana et suburbana castella, lege Solonis, cuius meminit Ulpianus, ad Olynthiac. 3. quô fine accipiebat a Populo pro contione scutum et hastam, uti discimus ex Aristotele de
Atheniensium Republ. Hinc Terentius in Eunucho, Actu 2. sc. 2. v. 58. de Chaerea adolescentulo,
Sed video herilem filium minorem huc advenire,
Miror quid ex Piraeeo abierit: nam ibi custos publice est nunc.
Vide Sam. Petitum, Commentar. in LL. Atticas, l. 8. tit. 1. De Circuitione consimili in Monasteriis, dictum supra in voce Circa. Sed et Circuitio sacer ritus, vide infra Nundinae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”